E. Durando

Cartario del monastero di Rocca delle Donne

Pinerolo 1908

/169/

L.

Guglielmo Trecato vende ad Uberto Fuserio una pezza di terreno in Palazzolo (11 giugno 1243).

Fonti. — A. orig. in BRT, Perg. sec. XIII, n. 125.

(S.T.) Anno Dominice Jncarnacionis Millesimo ducentesimo Quadragesimotercio. Jndicione prima. die. xj. mensis Junij. Vilielmus trecatus de palaçolio fecit vendicionem et datum ad proprium et per alodium in manibus vberti fuserij de palaçolio Nominatiue de pecia vna terre reiacentis in curte seu territorio palaçolij vbi dicitur ad straellam. Cui colleret ab. j. parte ecclesia sancti petri de benio. ab alia via gueçani. A tercia vercel[l]inus batalia. Jta quod dictus vbertus predictam peciam terre habeat et teneat et possideat cum omnibus accessibus et ingressibus. finibus et terminis superioribus et inferioribus. omnibusque aliis pertinenciis suis in integrum et ex ea faciant ipse vbertus eiusque heredes et successores quicquid facere voluerint absque contradicione ipsius vilielmi vel eius heredum siue successorum. Quam vero peciam terre vt predictum est predictus vilielmus per se et suos heredes et successores promisit per stipulationem eidem vberto et eius heredibus et quibus dederint deffendere. guarentare et disbrigare ab omni persona et personis collegio et vniuersitate. sicut pro tempore ualuerit aut meliorata fuerit sub exstimatione [in] consimili loci et restituere eidem emptori suisque heredibus et quibus dederint exstimationem predicte terre in duplum si ipsis vel alicui ipsorum predicta terra in toto uel in parte fuerit euicta de Jure. Cvm omnibus exspensis dampnis et interesse factis. datis et habitis aliquo modo pro predictis petendis et habendis et attendendis et obseruandis vt superius continetur. Obligando idem vilielmus predicto emptori pignori omnia bona sua que nunc habet et de cetero acquisierit Jnsuper cessit. dedit. trahstulit et mandauit eidem emptori omnia Jura sua /170/ omnesque actiones reales et personales vtiles et directas que et quas habet uel ei competunt uel competere possunt in predicta et pro predicta pecia terre uel eius occasione Constituendo ipsum emptorem procuratorem suum tamquam in rem suam Preterea constituit se dictus vilielmus predictam peciam terre venditam possidere nomine dicti vberti. dando eidem vberto licenciam et auctoritatem intrandi et a[p]prehendendi corporalem possessionem de predicta pecia terre sui propria auctoritate. quandocumque voluerit. Pro qua vero vendicione et dato fuit confessus et contentus predictus vilielmus se recepisse et habuisse nomine precij a predicto vberto solidos quadraginta papiensium. Renunciando exceptioni non recepti. traditi et numerati precij et spei receptionis. traditionis et numerationis future. et omni exceptioni doli et in factum et sine causa. et quod non possit dicere uel opponere se in predicta vendicione deceptum fuisse vltra dimidiam Justi precij. Actum in palaçolio. Testes vilielmus permacius. et petrus fuserius et Jacobus de gorancino.

(S.T.) Ego vbertus notarius interfui et hanc cartam tradidi et scripsi.

Torna su ↑