Bibliotheca Cluniacensis

/1/

Fundatio Cluniacensis Coenobii

Sanctus Berno Abbas Primus.

Testamentum Vuillelmi Cognomento Pii,
Arvernorum Comitis, et Ducis Aquitanorum,
de constructione Cluniacensis loci.

Le note in margine sono dell’ed. di riferimento, tranne quelle su fondo bianco in rilievo che sono mie. La grafia è stata adattata all’uso moderno.

Guglielmo I 865 circa - 918, fu duca di Aquitania e conte di Alvernia. Sono inoltre citati nel testo:

  • Oddone (Odo, Eudes) 860 circa - 898, della dinastia dei Robertingi, conte di Parigi e re dei Franchi Occidentali dall’888;
  • Carlo III, detto il Semplice 879-929, re di Francia dall’898 al 922, quando fu spodestato da Roberto I;
  • Engelberga di Provenza 877-918 sposò Guglielmo d’Aquitania prima dell’898;
  • Ava (Avana), morta prima del 913, badessa, sorella di Guglielmo.

L’atto fu stipulato in Bourges, Biturica civitas, nel 909 o 910.

Cunctis sane considerantibus liquet, quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit, ut ex rebus quae transitorie possidentur, si eis bene utantur, semper mansura valeant praemia promereri. Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens, atque ad hoc omnino suadens, dicit. Proverb. 13,8. Divitiae viri redemptio animae eius. Quod ego Vuillelmus dono Dei Comes et Dux solicite perpendens, ac propriae saluti, dum licitum est, providere cupiens, ratum, imo pernecessarium duxi, ut ex rebus quae mihi temporaliter collatae sunt, ad emolumentum animae meae aliquantulum impertiar. Quippe quia in his videor excrevisse, ne fortassis totum ad curam corporis redarguar in supremo expendisse, quin potius cum suprema sors cuncta rapuerit, quiddam mihi gaudeam reservasse. Quae scilicet causa nulla specie vel modo congruentius posse fieri videtur, nisi ut iuxta Domini praeceptum, Luc. 16,9. Amicos mihi faciam pauperes eius, utque huiusmodi actio, non ad tempus, sed continue peragatur, monastica professione congregatos ex propriis sumptibus substentem. Ea siquidem fide, ea spe, ut quamvis ipse cuncta contemnere nequeam, tamen dum mundi contemptores, quos iustos credo, susceperint: Mat. 10,41. Iustorum mercedem accipiant.

Igitur omnibus in unitate fidei viventibus, Christique misericordiam postulantibus qui sibi successuri sunt, et usque ad saeculi consummationem victuri, notum sit, quod ob amore Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi, res iuris mei sanctis Apostolis Petro videlicet et Paulo, de propria trado dominatione † Cluniacum scilicet villam †, Cluniacum /2/ scilicet † quae sita est super fluvium qui † Granna Grauna † vocatur, cum cortile et manso indominicato, et capella quae est in honore Sanctae Dei Genitricis Mariae, et Sancti Petri Apostolorum principis, cum omnibus rebus ad ipsam villam pertinentibus: villis siquidem, capellis, mancipiis utriusque sexus, vineis, campis, pratis, syluis, aquis, aquarumque decursibus, farinariis, exitibus et regressibus, cultum, et incultum cum omni integritate. Quae etiam res sunt sitae in Comitatu Matisconense, vel circa, suis unaquaque terminis conclusae. Dono autem haec omnia iam dictis Apostolis ego Vuillelmus et uxor mea Ingelberga, primum pro amore Dei, deinde pro anima senioris mei Odonis Regis, progenitoris ac genitricis meae, pro me et uxore mea, salute scilicet animarum nostrarum et corporum: pro Avanae nihilominus, quae mihi easdem res testamentario iure concessit, pro animabus quoque fratrum ac sororum nostrarum, nepotumque atque omnium utriusque sexus propinquorum, pro fidelibus nostris qui nostro servitio adhaerent: pro statu etiam ac integritate Catholicae Religionis. Postremo vero sicut omnes Christiani unius compage charitatis ac fidei tenemur, ita pro cunctis praeteritorum scilicet, praefentium sive futurorum temporum Orthodoxis, haec donatio fiat.

Eo siquidem dono tenore, ut in Cluniaco in honore sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Monasterium regulare construatur, ibique Monachi iuxta regulam B. Benedicti viventes congregentur, qui ipsas res perenni tempore possideant, teneant, habeant, atque ordinent. Ita duntaxat, ut ibi venerabile Orationis domicilium, votis ac supplicationibus fideliter frequentetur, * conversatioque conversioque * coelestis omni desiderio et ardore intimo perquiratur, /3/ et expetatur. Sedule quoque orationes, postulationes, atque obsecrationes Domino dirigantur, tam pro me, quam pro omnibus, sicut eorum memoria superius digesta est. Praecipimus siquidem ut maxime illis sit haec nostra donatio ad perpetuum refugium, qui pauperes de seculo egressi, nihil secum praeter bonam voluntatem attulerint, ut nostrum supplementum fiat abundantia illorum. Sint ipsi Monachi cum omnibus praescriptis rebus sub potestate et dominatione Bernonis Abbatis, qui quandiu vixerit secundum suum scire et posse eis regulariter praesideat. Post discessum vero eius habeant iidem Monachi potestatem et licentiam quemcumque sui Ordinis, secundum placitum Dei atq. Regulam S. Benedicti * promulgatam promultam *, eligere maluerint Abbatem atque Rectorem, itaut nec nostra nec alicuius potestatis contradictione contra religiosam duntaxat electionem impediantur. Per quinquennium autem Romae ad limina Apostolorum ad luminaria ipsorum * continuanda concinnanda, * decem solidos prefati Monachi persolvant, habeantque tuitionem ipsorum Apostolorum, atque Romanum Pontificem defensorem, et ipsi Monachi corde et animo pleno prelibatum locum pro posse et nosse suo aedificent. Volumus etiam ut nostris sucessorumque nostrorum temporibus prout oportunitas atque possibilitas cuiusdem loci se dederit, quotidie opera misericordiae pauperibus, indigentibus, advenis, peregrinantibus, summa intentione exhibeantur.

Placuit etiam huic Testamento inseri, ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum, nec fascibus fastibus corr. Wollasch fascibus regiae magnitudinis, nec cuiuslibet terrenae potestatis iugo subiiciantur iidem monachi ibidem congregati. Neque aliquis Principum secularium, non Comes quisquam, nec Episcopus quilibet, non Pontifex supradicte sedis Romanae, per Deum, et in Deum omnesque Sanctos eius, et tremendi iudicii diem contestor, deprecor, ne invadat res ipsorum Dei servorum. Non distrahat, non minuat, non procamiet → Gloss. procamiet, non beneficiet aliquam * personam, † alicui personae non aliquem Praelatum super eos contra eorum voluntatem constituat. Et ut hoc nefas omnibus temerariis ac improbis arctius inhibeatur, adhuc idem inculcans subiungo. Et obsecro vos o Sancti Apostoli * * et gloriosi Principes terrae Petre et Paule, et te Pontifex Pontificum Apostolicae sedis, ut per auctoritatem canonicam et Apostolicam quam a Deo accepisti, alienes a consortio sancte Dei Ecclesie et sempiternae vitae praedones et invasores atque distractores harum rerum, quas vobis hilari mente promptaque voluntate dono. Sitisque tutores ac defensores iam dicti loci † Cluniacensis Cluniaci † et servorum Dei ibi commoratium ac commanentium; harum quoque omnium facultatum propter eleemosynam et clementiam, et misericordia piissimi Redemptoris nostri. Si quis forte quod absit, et quod per Dei misericordiam et patrocinia Apostolorum evenire non aestimo, vel ex propinquis vel extraneis, vel ex qualibet conditione, sive potestate, qualicunque calliditate contra hoc Testamentum, /4/ quod pro amore Dei omnipotentis ac veneratione principum Apostolorum Petri et Pauli fieri sancivi, aliquam concussionem inferre tentaverit, primum quidem iram omnipotentis Dei incurrat, auferatque Deus Apoc. 22,19. partem illius de terra viventium, et deleat nomen eius de libro vitae: fiatque pars illius cum his qui dixerut Domino Deo, Apoc. 3,5.
Job. 21,14.
Num. 16,31.
Recede a nobis, et cum Dathan et Abiron, quos terra aperto ore deglutivit, et vivos infernus absorbuit, perennem incurrat damnationem. Socius quoque Iudae Domini proditoris effectus aeternis cruciatibus retrusus teneatur, et ne ei in presenti seculo humanis oculis impune transire videatur, in corpore quidem, proprio futurae damnationis tormenta experiatur, sortitus duplicem direptionem Machab. l. 2. ca. 9, ver. 9 cum Heliodoro et Antiocho, quorum alter acris verberibus coercitus vix semivivus evasit; alter vero nutu superno percussus, putrescentibus membris, et scatentibus vermibus miserrime interiit: caeterisque sacrilegis qui aerarium domus Domini temerare praesumpserunt, particeps existat, habeatque, nisi resipuerit, Archiclavum totius monarchiae Ecclesiarum, iuncto sibi Paulo obstitorem, et amoeni paradisi aditus contradictorem, quos si vellet, habere poterat pro se piissimos intercessores. Secundum mundialem vero legem, his quibus intulerit calumnia centum auri libras, cogente iudiciaria potestate compulsus, exsolvat, et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum. Sed huius firmitas Testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Bituricae civitatis publice.

Vvillelmus. Ego hanc auctoritatem fieri et firmari rogavi, ac manu propria roboravi.

Sigillum Ingelbergae uxoris eius.

Sigillum Madalberti, Peccatoris Bituricensis Archiepiscopi.

Signum Adalardi Episcopi.

P. Alto. Peccator Episcopus.

S. Vuilelon, nepotis eius.

S. Armanni.

S. Vuigonis.

S. Ugberti.

S. Stephani.

S. Veracli.

S. Gotbransin.

S. Eufredi Vicecomitis.

S. Gentardi Comitis.

S. Ignardi.

S. Ursonis Graeci.

S. Rataldi.

S. Rumberti.

S. Ismengrii.

S. Botberti.

S. Otberti.

† Girberti S. Guiberti †

S. Bermondi.

S. Girardi.

S. Ambladi.

S. Aleardi.

S. Achedei.

S. Vuindonis.

S. Grimberti.

S. Umberti.

S. Arnaldi.

S. Armandi.

S. Vualonis.

S. Roberti.

S. Bodonis.

S. Athonis.

S. Girbandi.

S. Ismendonis.

S. Lotberti.

S. Tertberti.

S. Bernardi.

S. Geraldi.

S. Truanni.

Anno undecimo, regnante Carolo Rege. Indictione XIII. Ego Oddo Levita, ad vicem Cancellarii scripsi et subscripsi.

Torna su ↑