Columbanus Hibernus

Paenitentiale

A

Paenitentia vera est paenitenda non admittere sed admissa deflere. cf. Ambr. De Quadrag. Serm. 9, Greg. Magn. Homil. in Evang. ii. 34. 15 Sed quia hanc multorum fragilitas, ut non dicam omnium, rumpit, mensurae noscendae sunt paenitentiae. Quarum sic ordo a sanctis traditur patribus ut iuxta magnitudinem culparum etiam longitudo statuatur paenitentiarum.

2

Si quis igitur per cogitationem peccaverit, id est concupierit hominem occidere aut fornicari aut furari aut clam commedere et inebriari vel certe aliquem percutere sive discedere vel alia his facere similia, et paratus ad haec corde complenda fuerit: maiora demidio anno, minora quadraginta diebus in pane et aqua paeniteat. cf. Paen. Venniani 1-3

3

Si quis autem peccatis praevalentibus facto peccaverit, si homicidium aut sodomiticum fecerit peccatum, X annis paeniteat; si fornicaverit semel tantum, tribus annis monachus paeniteat, si saepius septem annis; si discesserit et vota fregerit, si cito paenitens redierit, tribus quadragesimis, si autem post annos, tribus annis paeniteat.

4

Si quis furaverit anno paeniteat.

4a

Si quis periuraverit VII annis paeniteat.

5

Si quis percusserit per rixam fratrem suum et sanguinem fuderit, III annis paeniteat.

6

Si quis autem inebriaverit se et vomuerit aut saturatus nimis sacrificium per hoc evomuerit, XL diebus paeniteat. Si vero per infirmitatem sacrificium vomere cogatur, VII diebus paeniteat. Si ipsum sacrificium quis perdiderit, anno paeniteat.

7

Si quis se ipsum coinquinaverit, anno paeniteat, si iunior sit.

8

Si quis falsum testimonium testificatus fuerit sciens, duobus annis paeniteat cum illius rei perditione vel redintegratione.

Haec de causis casualibus: ceterum de minutis morum inconditorum.

9

Qui facit per se aliquid sine interrogatione, vel qui contradicit et dicit, ‘Non facio,’ vel qui murmurat, si grande sit, tribus superpositionibus, si parvum, una paeniteat. Verbum vero contra verbum simpliciter promptum, L plagis vindicandum est, vel si ex intentione, silentii superpositione; nam si rixa, septimana paeniteatur.

10

Qui autem detrahit aut libenter audit detrahentem, tribus superpositionibus paeniteat; si de eo qui praeest, septimana paeniteat.

11

Qui autem per superbiam suum praepositum dispexerit aut regulam blasphemaverit, foras repellendus est, nisi confestim dixerit, ‘Paenitet me quod dixi;’ si autem se non bene humiliaverit, XL diebus paeniteat, quia superbiae morbo detinetur.

12

Verbosus vero taciturnitate damnandus est, inquietus mansuetudine, gulosus ieiunio, somnolentus vigilia, superbus carcere, destitutor repulsione: unusquisque iuxta quod meretur quoaequalia sentiat, ut iustus iuste vivat.

Torna su ↑

B

Diversitas culparum diversitatem facit paenitentiarum. Nam et corporum medici diversis medicamenta generibus componunt; cf. Greg. Magn. Reg. Past. iii. 36 aliter enim vulnera, aliter morbos, aliter tumores, aliter livores, aliter putredines, aliter caligines, aliter confractiones, aliter rcombustiones curant. Ita igitur etiam spiritales medici diversis curationum generibus animarum vulnera, morbos, culpas, dolores, aegritudines, infirmitates sanare debent. Sed quia haec paucorum sunt, ad purum scilicet cuncta cognoscere curare, ad integrum salutis statum debilia revocare, vel pauca iuxta seniorum traditiones et iuxta nostram ex parte intellegentiam – ex parte namque prophetamus et ex parte cognoscimus 1 Cor. 13. 9 – aliqua proponamus.

De capitalibus primum criminibus, quae etiam legis animadversione plectantur, sanciendum est.

1

Si quis clericus homicidium fecerit et proximum suum occiderit, X annis exul paeniteat. Post hos recipiatur in patriam, si bene egerit paenitentiam in pane et aqua, testimonio comprobatus episcopi vel sacerdotis cum quo paenituit et cui commissus fuit, ut satisfaciat parentibus eius quem occidit, vicem filii reddens et dicens, ‘Quaecunque vultis faciam vobis.’ Si autem non satisfecerit parentibus illius, numquam recipiatur in patriam, sed more Cain vagus et profugus sit super terram. cf. Paen. Venniani 23

2

Si quis ruina maxima ceciderit et filium genuerit, septem annis peregrinus in pane et aqua paeniteat. Tunc primum sacerdotis iudicio iungatur altario. cf. Paen. Venniani 12

3

Si quis autem fornicaverit sicut Sodomitae fecerunt, X annis paeniteat, III primis cum pane et aqua, VII vero aliis abstineat se a vino et carne, et non maneat cum alio in aeternum.

4

Si quis vero fornicaverit quidem cum mulieribus, sed non filium generaverit et in notitiam hominum non venerit; si clericus, III annis, si monachus vel diaconus, V annis, si sacerdos, VII, si episcopus, XII annis. cf. Excerpt. de libr. David. 7, Paen. Venniani 10-11

5

Si quis periuraverit, VII annis paeniteat et numquam iuret postea. cf. Paen. Venniani 22

6

Si quis maleficio suo aliquem perdiderit, III annis paeniteat cum pane et aqua per mensuram, et III aliis annis abstineat se a vino et carnibus, et tunc demum in septimo anno recipiatur in communionem. Si autem pro amore quis maleficus sit, et neminem perdiderit, annum integrum cum pane et aqua clericus ille paeniteat, laicus dimidium, diaconus duos, sacerdos tres: maxime si per hoc mulieris partum quisque deceperit, ideo VI quadragesimas unusquisque insuper augeat, ne homicidii reus sit. cf. Paen. Venniani 18-20

7

Si quis clericus furtum fecerit, id est bovem aut aequum, ovem aut aliquod animal proximi sui furaverit, si semel aut bis fecit, reddat proximo suo primum et anno integro in pane et aqua paeniteat. Si hoc consuevit et reddere non potuerit, in annis paeniteat cum pane et aqua. cf. Paen. Venniani 25-26

8

Si quis autem clericus aut diaconus vel alicuius gradus, qui laicus fuit in saeculo cum filiis et filiabus, post conversionem suam iterum suam cognoverit clientelam et filium iterum de ea genuerit, sciat se adulterium perpetrasse et non minus peccasse quam si ab iuventute sua clericus fuisset et cum puella aliena peccasset, quia post votum suum peccavit, postquam se domino consecravit, et votum suum irritum fecit. Idcirco similiter VII annis in pane et aqua paeniteat. cf. Paen. Venniani 27

9

Si quis clericus per rixam proximum suum percusserit et sanguinem fuderit, annum integrum paeniteat; si laicus, XL diebus. cf. Paen. Venniani 8-9

10

Si quis per se ipsum fornicaverit aut cum iumento, II annis paeniteat, si gradum non habet; si autem gradum aut votum, III annis paeniteat, si aetas non defendit.

11

Si quis concupiscit mulierem et non potest facere, id est non suscipit eum mulier, dimidium annum in pane et aqua paeniteat et toto se abstineat anno a vino et carnibus et communione altaris. cf. Paen. Venniani 17

12

Si quis sacrificium perdiderit anno paeniteat. Si per ebrietatem aut voracitatem illud evomuerit et neglegenter illud dimiserit, III quadragesimis in pane et aqua paeniteat; si vero per infirmitatem, VII diebus paeniteat.

Sed haec de clericis et monachis mixtim dicta sunt; caeterum de laicis.

13

Quicumque fecerit homicidium, id est proximum suum occiderit, III annis inermis exul in pane et aqua paeniteat, et post III annos revertatur in sua, reddens vicem parentibus occisi pietatis et officii; et sic post satisfactionem iudicio sacerdotis iungatur altario. cf. Paen. Venniani 35

14

Si quis laicus de alterius uxore filium genuerit, id est adulterium commiserit toro proximi sui violato, III annis paeniteat, abstinens se a cibis suculentioribus et a propria uxore, dans insuper praetium pudicitiae marito uxoris violatae et sic culpa illius per sacerdotem abstergatur. cf. Paen. Venniani 36

15

Si quis vero laicus fornicaverit sodomitico ritu, id est cum masculo coitu femineo peccaverit, VII annis paeniteat, III primis cum pane et aqua et sale et fructibus horti siccis, quattuor reliquis abstineat se a vino et carnibus, et ita dimittatur illi sua culpa et sacerdos oret pro illo et sic iungatur altario.

16

Si quis autem fornicaverit de laicis cum mulieribus a coniugio liberis, id est viduis vel puellis, si cum vidua, uno anno, si cum puella, duobus annis, reddito tamen humiliationis eius praetio parentibus eius, paeniteat; si autem uxorem non habuit sed virgo virgini coniunctus est, si volunt parentes eius, ipsa sit uxor eius, ita tamen ut anno ante paeniteant ambo et ita sint coniugales. cf. Excerpt. de libr. David. 6; Paen. Venniani 36

17

Si quis autem laicus cum iumento fornicaverit, anno paeniteat, si uxorem habuit; si autem non habuit, dimidio anno. Sic et qui uxorem habens propriis membris se ipsum violaverit, paeniteat.

18

Si quis laicus infantem suum oppresserit vel mulier, anno integro in pane et aqua paeniteant et duobus aliis abstineant se a vino et carnibus, et ita primum altario sacerdotis iudicio iungantur et suum torum tunc licito maritus ille cognoscat. Sciendum est enim laicis, quod tempore paenitentiae illis traditae a sacerdotibus non illis liceat suas cognoscere uxores nisi post paenitendam transactam; demedia namque paenitentia non debet esse.

19

Si quis laicus furtum fecerit, id est bovem aut aequum aut ovem aut aliquod animal proximi sui furaverit, si semel aut bis fecit, reddat primum proximo suo damnum quod fecit et tribus XLmis in pane et aqua paeniteat. Si autem saepe furtum facere consuevit et reddere non potuerit, anno et III XLmis paeniteat et deinceps nequaquam facere promittat; et sic in pascha alterius anni communicet, id est post duos annos, data tamen ante pauperibus de suo labore helemosina et sacerdoti paenitentiam iudicanti epula, et ita abremittatur illi malae consuetudinis culpa.

20

Si quis laicus periuraverit, si per cupiditatem hoc fecerit, totas res suas vendat et donet pauperibus et convertatur ex integro ad dominum, et tundatur omni dimisso saeculo et usque ad mortem serviat deo in monasterio. Si autem non per cupiditatem, sed mortis timore hoc fecerit, in annis inermis exul paeniteat in pane et aqua et duobus adhuc abstineat se a vino et carnibus, et ita animam pro se reddens, id est servum aut ancillam de servitutis iugo absolvens et helemosinas multas faciens per duos annos, in quibus illi licito uti facile cibis est cunctis excepta carne, post VIImum communicet annum.

21

Si quis laicorum per scandalum sanguinem fuderit aut proximum suum vulneraverit aut debilitaverit, quantum nocuit tantum reddere cogatur; si autem non habet unde solvat, opera proximi sui primum agat, quamdiu ille infirmus est, medicumque quaerat, et post sanitatem eius XL dies in pane et aqua paeniteat. cf. Paen. Venniani 9

22

Si quis laicus inebriaverit se aut usque ad vomitum manducaverit aut biberit, septimana in pane et aqua paeniteat.

23

Si quis laicus adulterare voluerit aut fornicare cum sponsa et concupierit mulierem proximi sui et non fecerit, id est non potuerit, quia mulier eum non suscepit, tamen ille paratus fuit ad fornicandum, confiteatur culpam suam sacerdoti et ita XL diebus in pane et aqua paeniteat. cf. Paen. Venniani 17

24

Si quis autem laicus manducaverit aut biberit iuxta fana, si per ignorantiam fecerit, promittat deinceps quod numquam reiteret, et XL diebus in pane et aqua paeniteat. Si vero per contemptum hoc fecerit, id est postquam sacerdos illi praedicavit quod sacrilegium hoc erat, et postea mensae daemoniorum communicaverit, si gulae tantum vitio hoc fecerit aut repetierit, III quadragesimis in pane et aqua paeniteat; si vero pro cultu daemonum aut honore simulacrorum hoc fecerit, III annis paeniteat.

25

Si quis laicus per ignorantiam cum Bonosiacis aut ceteris haereticis communicaverit, stet inter catecuminos, id est ab aliis separatus christianis, XL diebus et duabus aliis XLmis in extremo christianorum ordine, id est inter paenitentes, insanae communionis culpam diluat. Si vero per contemptum hoc fecerit, id est postquam denuntiatum illi fuerat a sacerdote ac prohibitum ne se communione sinistrae partis macularet, anno integro paeniteat et III XLmis et duobus aliis annis abstineat se a vino et carnibus, et ita post manus inpositionem catholici episcopi altario iungatur.

Postremo de minutis monachorum augendum est sanctionibus.

26

Si quis vallum apertum in nocte dimiserit, superpositione paeniteat; si vero in die, XXIIII percussionibus, si non aliis supervenientibus apertum dimiserit. Si quis hunc ipsum absolute praecesserit, superpositione paeniteat.

27

Si quis lumentum petens solus absolute lavaverit, superpositione paeniteat. Si quis vero lavans licito coram fratribus stando hoc fecerit, si non necessitate luti largius abstergendi, XXIIII plagis emendetur.

28

Si quis vero etiam sedendo in lumento genua aut brachia discooperuerit absque necessitate luti lavandi, VI diebus non lavet, id est usque ad alteram diem dominicam inhonestus ille lavator pedes non lavet. Soli autem monacho secrete stando pedes lavare licet; seniori vero etiam publice, sed altero pedes suos lavante, licet stando lavari.

29

Ante praedicationem vero die dominica toti, exceptis certis necessitatibus, simul sint conglobati, ut nullus desit numero praeceptum audientium, excepto coco ac portario, qui et ipsi, si possint, satis agant ut adsint, quando tonitruum evangelii auditur.

30

Confessiones autem dari diligentius praecipitur, maxime de commotionibus animi antequam ad missam eatur, ne forte quis accedat indignus ad altare, id est si cor mundum non habuerit. Melius est enim expectare donec cor sanum fuerit, et alienum a scandalo ac invidia fuerit, quam accedere audacter ad iudicium tribunalis. Tribunal enim Christi altare, et corpus suum inibi cum sanguine iudicat indignos accedentes. Sicut ergo a peccatis capitalibus et carnalibus cavendum est antequam communicandum sit, ita etiam ab interioribus vitiis et morbis languentis animae abstinendum est ac abstergendum ante verae pacis coniunctionem et aeternae salutis conpaginem.