Acta Sanctorum

Parisii et Romæ 1868

Dies Sexta Octobris

Il testo è stato confrontato con l’→ edizione on line dell’Ökumenisches Heiligenlexikon (edizione peraltro non esente da errori). Le poche correzioni effettuate in base a tale controllo sono indicate con sigla ÖH.

In questa versione non compare il martirio di San Caprasio

/288a/

C ACTA,

Auctore anonymo perquam antiquoa,
Ex codice Ms. reginæ Sueciæ signato 863.

S. Fides, adhuc juvenis virgo, Sancta igiturb Fides Agennensium civitatec oriunda fuit, et ex parentibus clarissimis splendidissima proles procreata, alumna loci ipsius in ortu, facta est patrona in passionis obitu; nobilis quoque veterum et generosa stirpe parentum, sed facta est Christi munere nobilior, quæ stola virginitatis candida induta, fulgens fidei* l. fide, vel lumine * in Domino Jesu Christo, odorem suavitatis protulit. Hæc namque prima in civitate Agennod decus et exemplum magni martyrii cunctis /288b/ D Christi fidelibus fuit; vitam namque temporalem perdere voluit, ut possideret æternam, quia ab ipsis incunabulis infantiæ Dominum corr. ÖH Jesu[m] Christum dilexit et suum Deum esse authorem* l. ut suum Deum et Authorem. *. Juvenis quidem tempore passionis erat ætatee, sed sensu et opere senex manebat; pulchra erat facie, sed pulchrior mente; virginitatis quoque candore formosissima, vultusque hilaritate serena.

2 a Daciano præside accersita, et ad martyrium parata, Igitur cum eodem tempore præses sceleratissimus, nomine Datianus, directus a profanis Diocletiano seu Maximiano imperatoribus, qui tunc Romanæ arcis primatum regere videbanturf, Agennum urbem ingrederetur, dolo instigatus diaboli, quatenus sacrilegos beneficiis remuneraretg, atque Christianis, ibidem metu ipsius latentibus, atrocissimas pœnas inferret; continuo beatissimam virginem Fidem accersiri jussit et suis conspectibus duci præcepit. At illa se sponte ministris offerensh, corpusque suum undique signo sanctæ Crucisi muniens, orabat ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, qui tuos semper in omnibus adjuvas, adesto nunc famulæ tuæ, et præbe ori meo sermonem acceptabilem, E quem in conspectu tyranni hujus respondeam; et armata sanctæ crucis vexillo, fronte, ore pectoreque, sancto roborata spiritu, hilari animo perrexit.

3 imperterrita Christum confitetur, ac blanditias et iram præsidis contemnit; Cum autem adstaret coram præside, blando sermone ait ad eam: Quod est vocabulum nominis tui? Cui consequenter sancta Fides, nullo metu perterrita, respondit: Fides nomine et opere vocor. Præses dixit: Qui cultus, inquit, religionis ac corr. ÖH fide[i] tuæ? Ad hæc sancta Fides respondit: Ab exordio juventutis meæ Christiana sum, et Domino Jesu Christo tota mentis devotione deservio, illiusque nomen confiteor; illi me tota devotione committo. Præses vero callidissimus, simulata tranquillitate, paulo indulgentius respondit: Accipe, inquit, o juvenis puella, consilium, pulchritudini atque juventuti tuæ necessarium, et cessa ab hac confessione, et sanctissimæ Dianæk sacrifica, quia ipsa est sexui vestro consimilis, et multis te muneribus faciam ditiorem. Quam promissionem Christi Virgo, velut nihilum deputans, ita respondit: A Patrum traditionibus cognovi, quia omnes dii gentium dæmonia suntl, et tu mihi persuadere vis blanditiis, F ut eis sacrificare debeam? Præses vero, ira commotus, ait ad eam: Ut quid deos nostros dæmonia esse, dicere præsumpsisti? Aut, prostrato, inquit, corpore, diis sacrifica, aut diversis te faciam interire tormentis.

4 quare dire ejus jussu torquetur; Tunc sancta Fides, secura de præmio, exemplo magnorum martyrum roboratam, has audiens minas, desiderans a terrena vita ad supernam migrare gloriam, in hac vociferatione prorupit, dicens: Ego enim pro nomine Domini mei Jesu Christi non solum pati diversa sum parata tormenta, sed et mortem in ejus confessione subire desidero. Tunc præses, magis furore succensus, jussit satellitibus suis, ut sanctam Virginem inferrent in lectum æreumn et superpositam per quatuor partes extendi, ignemque supponi præcepit, ut ejus membra tam crudeli disrumperentur supplicio. Itaque candentem craticulam sanctissima Virgo ultro conscendens, divaricatis membris, per quatuor partes extenditur, lorisqueo ferreis coarctata per flammeam cratem provolvitur; cui impii ministri ferreis /289a/ A bacillis ardentes prunas subjiciunt* supple et * adipe flammis injecto, ad latera torrida incendia subvolare cogunt.

5 Quod videntes, qui aderant, una voce clamaverunt, at sua constantia multos ad Christum convertit, dicentes: O impietas, et injusta judicia! Innocens et Dei cultrix et primæ dignitatis honore præfulgens, cur absque ullo facinore gravissimis suppliciis mancipaturp? Multi enim sunt, quorum ignoramus nominaq, qui ea die videntes sanctæ Fidis constantiam a sacrilego dæmoniorum jugo pia colla solventes, crediderunt in Dominum Jesum Christum et gloriosam sunt coronam martyrii consecuti, quos omnes ad jugulum mortis una conspiratione consertos mox ut vidit sævus ille carnifex, blandimentis demulcere minisque terrere eos cœpit: sed nec sic ullo modo flectere potuit, sicque in ira commotus, quia se adversus eos nullatenus prævalere sensit, ad ultimum data sententia, omnes simul cum beata virgine et gloriosa martyre Fide duci ad delubra præcepit, ubi aut diis immolare, aut, capitibus amputatis, omnibus certum fieret vitam finire illorum.

6 Ducti sunt ergo Christi Milites una cum beata Fide ad prædictum locum; quibuscum tandem capite truncatur die VI Octobris. ubi, cum nulla vi potuerunt compelli ad sacrificandum, capitibus cæsis, unius diei hora cum triumpho martyrii ad coronam gloriæ feliciter simul pervenire meruerunt. De quorum passione secunda Nonas Octobrisr B nos gaudere et illustrare voluit, qui gloriatur in Sanctis Dominus noster Jesus Christus, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto, Deus per omnia sæcula sæculorum.

Torna su ↑

Annotata.

a. De fide et antiquitate horum Actorum vide disputata in Commentario, toto § 1; quale autem hæc inter et Suriana Labbeanave ac metrica martyrii Acta, quæ non edimus, discrimen sit, notatum habes ibidem num. 3. Torna al testo ↑

b. Vox hæc igitur cum Prologo quodam, qui in apographo nostro inque Conchensi aliisque nonnullis codicibus Mss. desideratur, connexionem habet. Hunc porro Prologum ab eo, quem Vallicellensis codex Ms. et apographa Sanmaximinianum Trevirense, Rubeæ vallis et Ultrajectinum sancti Salvatoris exhibent, diversum fuisse, ex eo liquet, quod in his de S. Caprasio æque ac de S. Fide mentio fiat, C in eo autem, qui Actis nostris præfixus fuit, haberi talis mentio nequierit, cum in ipsis Actis de S. Caprasio nullus sermo fiat. Torna al testo ↑

c. De patria S. Fidis consule Comment. num. 17. Torna al testo ↑

d. De hac urbe ita scribit Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ auctæ col. 891 et 892: Aginnum seu Agennum caput Nitiobrigum est, et Aquitaniæ II secunda post metropolim Burdigalensem civitas recensetur in veteri Galliarum Notitia. Porro Nitiobriges populi Tolosatibus, Petrocoriis et Cadurcis contermini sunt, de quibus meminere Cæsar lib. 7, cap. 75, Strabo lib. 7, Plinius lib. 4, cap. 19, Sidonius lib. 8, Epist. XI ad Lupum, Ptolemæus lib. 2, cap. 7 et Ausonius, Hieronymus, Gregorius Turonensis, Fredegarius et alii. Inter claras Aquitaniæ urbes merito laudatur, maxime quod sit sita in regione pulcra, amœna, pingui ac fertili, cujus terra, ut in Descriptione Franciæ per flumina tradit Papyrius Massonus, felicibus glebis locupletatur, et quod tribus amnibus, Olto, Duranio et Garumna irrigetur. /289b/ [D] Plura qui de hac urbe nosse velit, adeat Sammarthanum loco cit., Hadrianum Valesium in Notitia Galliarum pag. 376, et Baudrandum in Lexico Geographico. Torna al testo ↑

e. De juniori Martyris nostræ ætate agitur etiam in Libro 1 Miraculorum ejus, infra edendo, capp. 1 et 2, quæ proin adisis. Torna al testo ↑

f. De Daciano præside, deque martyrii S. Fidis epocha vide disputata in Commentario numm. XI et 24, et ex his corrige errorem auctoris Historiæ Alsatiæ, anno 1727 editæ, qui sub Decio S. Fidem passam scribit lib. 16, pag. 181. Torna al testo ↑

g. Promissa quandoque a Romanis præsidibus bona, honores dignitatesque fuisse Christianis, qui Jesu Christo nuntium remitterent, ostendimus in Commentario num. 12 sub finem. Torna al testo ↑

h. Cum nempe ministrorum manus evadendi nulla spes tenellæ Virgini esset, forti animo ultro se iis capiendam obtulit. Hinc mihi non undequaque placent Julii Cæsaris Scaligeri de S. Fide versiculi, quibus facile potuisse Virginem ministrorum manus evadere asserit, ita eam loquentem inducens:

Si nolim, frustra quæretis: tuta latebo.

Terrarum Domino quæ loca terra neget?

Sed volo: quin cupio, frustra ergo quæritis inter

Tesqua, et inhumanis per loca senta rubis,

E Quæ vobis metus, at nobis victoria mors est;

Quæque tibi pretium est, est mihi pœna fuga.

Torna al testo ↑

i. Vide, quæ hoc tomo de signo sanctæ Crucis diximus in Annotatis ad Acta S. Charitinæ virginis et martyris pag. 27 lit. e. Torna al testo ↑

k. De hoc falso gentilium numine varia in Lexico Antiq. Rom. tradit Pitiscus. Torna al testo ↑

l. Verba sunt Psalmi 95, ℣. 5. Torna al testo ↑

m. Quorum nempe in tormentis constantiam, vel ex parentibus, vel ex iis, a quibus Christianam fidem edocta erat, una intellexerat. Torna al testo ↑

n. Vide Gallonium tract. de Instrumentis Martyrum eorumque cruciatibus pag. 91 lit. c. Torna al testo ↑

o. Species vinculi pro genere hic adhibetur. Lora enim proprie non ferrea, sed confecta ex corio vincula sunt. Torna al testo ↑

p. Vide, quæ in hanc rem disputata a nobis sunt in Commentario num. 8 et seqq. Ceterum his suppliciis illæsam fuisse S. Fidem, quod tamen in Lectionibus propriis Meldensibus traditur, Acta nostra omnino non indicant. Torna al testo ↑

q. F De anonymis sanctæ Fidis Sociis martyribus adisis, quæ diximus in Comm. numm. 5 et 21. Torna al testo ↑

r. Consule, quæ de martyrii die in Commentario num. 25 disseruimus. Torna al testo ↑