Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber I

[22 vo]

/21/ Francese →

[III]

De mulo a morte resuscitato.

Quod vero de animalis resuscitatione per sanctam Fidem divinitatis omnipotentia patraverit, id non minori celebrationis laude propalandum est. Est enim indecens, ut quod summum ereatorem non piguit facere, id rationabilis creatura erubescat dicere. Hec lectori sive auditori fiat absurdum de uno audire, cui ad subaudiendum etiam de alio necesse erit aures arrigere, neque videatur inauditum si miserico[r]s rerum conditor suę multimodę prospicit creaturę, cum scriptum sit: Homines et jumenta salvabis, Domine1. Quod autem ordior, hujusmodi est.

Veniens quidam miles de pago Tolosano, Bonusfilius nomine, cujus filius adhuc superstes eodem censetur vocabulo, ad sanctum virginis locum, cum jam non longius a vico Conchacensi quam duobus ferme abesset milibus, jumentum cui insidebat, nescio modo: morbo S. quo modoq percussum, repente fit exanime. Conductis ergo duobus rusticis, uti cadaver corio detegerent precipit. Ipse vero, pro cujus amore iter egisset, ad sanctam processit virginem, soloque decumbens, fundit preces, [23 ro] exprompterat vota. Postremo anter auream sacratissime martiris imaginem de amissione muli conquestus est. Nam quia idem mulus prestantissimus peneque incomparabilis fuisset, propterea nimis graviter triste tulerat amissum, presertim cum in bono opere /22/ desuadanti inimicus prevalens damnum sibi intulisset. Cujus fidei soliditas non parva laude videtur extollenda; nam ubi homo ab oratione desiit, mulus, pedibus quibus jam tenebatur excoriandus, utrumque rusticum calcitrando longius arcens, mirum dictu, redivivo prosilit saltu atque per media montium cacumina, sociorum animalium inhians vestigiis, prorumpit ad vicum. Cerneres animal, ut hi qui presentes fuerunt persepę nobiss testantur, juxta modulum bruti sensus recuperatę vitę gaudio fluitare, coramque ęcclesia cursitando per plateam, quodam modo factoris bonitatem sentire, ac proinde crebro hinnitu grates Deo referre, qui dat jumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum1. Quem precipites rustici insecuti, cruentos adhuc gestantes cultros, visum prodigium super mulo adhuc dubitantibus enarrant. Et ut veri certa opinio non modo videntium ore esset contenta, sed etiam quadam expressa scriptura omnem ambiguitatis evacuaret errorem, hic in utroque posteriore crure recentium plagarum sulcos, instar vetustissimarum cicatricum, pilis etiam canentibus, eadem hora solida junctura reformatos, donec superfuit mulus, resurrectionis habuit indicium. Miles vero Deo sanctęque ejus pro gratiarum actione unum aureum offerens, retro, unde venerat, revertitur in patriam: ipsoque animali sanctę Fidi remisso, plurimis post inde annis plurima ei donaria delegavit2.

[Note a p. 21]

[III]. S. B. A. M. L. Torna al testo ↑

q. morbo A. Torna al testo ↑

r. aram A. Torna al testo ↑

1. Psalm. xxxv, 7. Torna al testo ↑

[Note a p. 22]

s. presentes affuerunt per sancte Fidis merita nobis. A. Torna al testo ↑

1. Psalm. cxlvi, 9. Torna al testo ↑

2. Il est question, dans le Cartulaire (nº 40), d’un Bonus-filius, comme auteur d’une donation faite à l’abbaye de Conques à la fin du xe siècle. Torna al testo ↑