Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[90 ro]

/187/ Francese →

[VIII]

De Rajemundo qui a compedibus ac cathena solutus est.

Pene huic simile adhuc et aliud calami deposcit officium, quod quia prodigialiter invenitur actum, ęterna memoria censuimus celebrandum. Raimundum pro impie gestis multi vestrum noverunt, et genealogia satis suspectandum et terreni honoris fastu subnixum. Hic ex Castro quod Mons Pensatus dicitur1 originem ducens, patrem habuit Barnardum, predicti castri primum ac maximum. Et quia Caturcensi urbi contiguus erat, ejusdem civitatis literis inbuendus traditur canonicis, eorum societatem sortiturus succedentibus annis. Qua in disciplina vix sanabili epyleutici morbi egritudine per interlunia misere laborans, tedio cepit magis parentibus haberi quam in ulla spe genialis indolis. Tandem nimirum opinatissimo virtutum favore coactus, sanctę virginis propitiatorium aggreditur, cujus propiciante /188/ benignitate obtatę salutis remedium assecutus, sanctę medicę Fidis basilicam quotannis [90 vo] revisere studebat, gratias pro inpenso munere relaturus. Quem pro zelo patrimonii parentes atque affines execrabili odio insectantes, voti compotes cęperunt. Tantumi denique viro illustrissimo, nomine Gozberto, tradiderunt, qui pro irrogatis sepissime contumeliis gravissime eum habebat infensum1. Aderant namque sanctissimi dies Quadragesimę, qui cum frugalis parsimonię observancia mente custoditi sincera, omnem elidunt vitę perperam. Quos iste inter compedum multiplicia volumina omni heremitica austeritate aridius ducens, potius habebat oneri quam promerendę saluti. Cibus enim illius vespertinus panis erat pre vetustate mucida viriditate solidus, qui remoto alius edulii adminiculo, vix etiam aqua viam patente, palati pertransire valebat meatus. Et quia pro efferis viribus illis intolerabilis erat, ita compedibus et triplicibus catenis veluti Getulus leo implicatus jacebat, quod neque pedem neque manum ullo annisu qualibet in parte vertere prevalebat. Quin etiam ipsa catena fortibus hamis intexta, qua numeroso sinuamine crura ac thorosos lacertos dure vinciebatur, a tergo ejus per foramen saxeę turris ad exteriora penetrans, ferreis repagulis ita a foris constringebatur, ut nulla vi, nisi mordacium serrarum edaci limatura, reserari fas erat. Has inter pressuras, tamen sancta Fides ejus ab ore non esse cedebat, neque unius momenti ictum non invocata preteriebat. Quinque igitur ebdomadarum breviori lustro in hac tam lugubri acerbitate finito, dies ille enituit qui ob Dominici triumphi memoriale cum palmarum seu diversa generis flora corda omnium totum per orbem ineffabili tripudio exhilarat. Cujus diei tam commune gaudium diffusa per orbis /189/ climata, nullam huic prebebat leticiam. Cernens ergo cunctipotens Deus inmitem sevissimi tortoris predicti Gosberti pervicaciam, subsequenti nocte per sanctę virginis intercessionem tactus misericordia dopo ut sempre S. ha un totus che non dà senso ut semper est vita desperatis facilis pietas, juvenem splendore ammirabili choruschum illi, misero sopore dolores lenienti, cęlitus direxit, qui eum talibus affatur verbis: Vigilasne an sopore deprimeris, Rajemunde? At ille, inter somni dulcedinem, ita videbatur sibi respondisse: Quis, [91 ro] inquam, es, domine? Cui ille: Ego ille sum Stephanus, qui dudum a Judeis lapidatus, civium supernorum promerui asciri cętibus. Qui ideo ad te veni missus, ut ad sanctam Fidem te ducam velocius. Quem cum interrogasset ubinam magnifica virgo adesset: Surge, inquit martir precipuus, quia non ludificaris a somno, sed incunctanter me sequens, videbis eam de qua ad te loquor. At ille, ut sibi ostensa suadebat visio, videbatur sibi sanctum martirem seqni previum, qui super pontem Conchacensis Dordonis eum statuens, ita mellifluis prosequitur alloquiis: Dirige, inquam, o fili, oculorum aciem super hujus nubiferi montis cacumen, et divinam intuere claritatem, cujus inmensi splendoris media hyri: sc. iri hyri (sic) sanctissima virgo Fides ac martir insignis angelorum inter manus emicans, quis suis meritis debeatur honor, evidentissime indicat. Hoc est de qua illud Cantici canticorum veraciter credi potest premissum, ista est speciosa inter filias Hierusalem, plena caritate et dilectione, quam reginę videntes laudaverunt1 cęli in arce. De cujus sanctitatis mirifico nitore cives superni, dum cęlos triumphali laurea redimita scanderet, ammirantes ita dixisse manifestum est: Quęnam est ista quę ascendit sicut aurora choruscans, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata2? Vere electa, vere sanctificata, vere in capite virginum post illam Dei genitricem, quę sola sine exemplo rite manet constitutaj.

/190/ Quibus ille auditis, lętus de sacrę virginis laude precęlsa, oculos in visione vigiles in sublime tollens, vidit igneum globum ingenti fulgore micantem, cujus in medio speciosa virgo coruschans, astantibus sibi angelis, dicebat: Locum illum quem cernitis ossibus decoratur meis, de quo vos rogo ut vestris sanctificetur dextris. Cives vero angelici, monitis animo libenti adquiescentes virginis, elevatis prefulgidis dextris, signum dant adorandę crucis, cujus signaculi virtute sacratus, omnis sanctitatis gratia repletur. Dum hęc igitur tam mira tamque precelsa gererentur opera, ecce subito nimbosa caligo ab ipsius amnis imo nimbosusque turbo ascendens, illum super pontem stantem texit, quę deciduo rore ejus indumenta largissime humectavit. Qua visione attonitus, lumina a somno vix abrupit, ac mox vestes manibus contrectans, sicut in visu senserat defluo imbre reperit humida. [91 vo] Inde circa se palpando manus ducens, omnia vinculorum volumina a se dissoluta sensit, ostiolum etiam nocte seris ac vectibus satis munitum patens invenit. At ille verum sibi horoma: gr. ὥραμα visione horoma fuisse ostensum liquidum agnoscens, continuo multa animo ejus cura exeundi necne recursabat moxque obfirma audacia: ob firmā audatiā S. obfirma audacia cum precipiti evolatu custodum munimina transilit, gradusque scalarum rapido impetu superans, per medios custodes ibidem jacentes ad exedras usque devenit. Ubi dum astans multa corde in dubio agitaret, tandem ei menti succurrit ut quia, pre nimio pondere vinculorum machinamenta ad sanctę virginis basilicam vehere nequibat, saltem tabulam scachorum ibi pendentem in testimonium suę evasionis ferre debeat. Qua assumpta, murum qua altius insurgebat preceps elusit, expersque lesionis fugam nudus pedes properavit. Cui inter scrupulosum callem pedibus labanti mox quędam mulieris forma obvia fuit, quę expositis a dextrali calcimentis, ita eum prior compellavit: Tunc es, inquam, Raimundus ille, quem modo sancta Fides a carceralibus vinculis solvit? Cui dum illum esse fateretur, confestim calciamentorum vie solamen ei detulit, dicens: Tolle hęc, et quam citius ab his elabere partibus, dum tibi evadendi patet locus. Cujus beneficii /191/ munus et solaminis monitus, ille attentius perpendens, nichil eam aliud fuisse intelligit, quam presentiam sanctę virginis. Sed dum hęc mente pertractaret, subito nusquam evanescens compatuit. Tantę ergo patronę exhortationibus ille roboratus, ceptam peragit fugam, neque ab insequentibus attingi potest, quia eum sancta tuebatur Fides. Sicque per medios invisus ruens hostes, Caturceam adiit urbem, ubi protomartiri Stephano, quasi vię suę previo, meritas rependere studuit grates. Et quia longo inędię ac fugę conficiebatur tedio, sanctę Fidi, ob prestitę sibi salutis gratiam, quam potuit misit candelam. Denique nocte illa in qua Dominica proditione et nostra salus et Judeorum processit interitus, dum impositam sibi lectionem mane legendam in vestiario sancti martyris1 provideret, somno demitur, atque ibidem quiete pascitur. Cujus somni nubilo sancta Fides tamquam matutinę nebulę interpollens sol permixta, ita eum subiratis, ut putabatur, visa est arguere alloquiis: Itane [92 ro] desidia, o omnium stolidissime, torqueris, ut solitas michi gratiarum sollempnitates his sanctis Pasche diebus ante sacrarium artuum meorum persolvere desinas? Quid moraris? Dijice morarum nodos, et eum scachorum tabulato, tuę videlicet liberationis credibili monimento, Conchacensem calle pedestri velocius expete locum, Paschalisque gaudii ibi celebra sacramentum. Hujus visionis gratia ille permotus, et somni tedia rupit, ac Geraldo Petragoricensis ęcclesię sub primis tirocinii auspiciis episcopo, qui tum Tholosane urbis męnia forte aggrediebatur, simulque ejusdem Caturcinę urbis presuli Barnardo2 quę sibi somnitus imperata fuerant, territus intimavit. Qui ut sanctę Fidis monita /192/ audierunt, jubent jussa factis implere, nec qualibet inveniendo dilatione differre. Quid igitur? Uno tantum contentus famulo, iter arripit ac imperiosę virginisk mandata facit. Cepti vero itineris victor, ubi scachea tabula onustus ad sepe dictum locum pervenit, orationi incubuit, ac supplici murmure queque excogitata protulit. Qua expleta, post sanctę crucis fronti locoque cordis impressionem, quę sibi inter catenarum pressuras per sanctam virginem mirabiliter acta fuerant, cunctis qui aderant ora in silentio tenentibus, filio: filo L. Robertini; ilico C. Weyman filio (sic) expedit. Neque hęc parva audivit utriusque sexus caterva, sed ejusdem memorati Gosberti filius, qui tunc forte inter commilitones causa orationis ibidem aderat, incredibili stupore totus visu in medio diriguit, admirans qualiter a tot vinculorum conexione solvi potuit. Neque minori ammiratione Gozfredus sub hoc aspectu corripitur, cujus jocosa scachorum tabula fuerat, quam ille ereptus propriis illic humeris in testimonium sanctę virgini obtulerat. Tandem agnita virtute divina, in laudum preconia convertuntur, sanctę martiris Fidis glorificantes potentiam, a Domino sibi sacris exigentibus meritis in omni miraculorum facultate collatam.

Torna su ↑

[Nota a p. 187]

[VIII]. S. C. B. Torna al testo ↑

1. Mons Pensatus, Montpezat, chef-lieu de canton de l’arrondt de Montauban, Tarn-et-Garonne. Étienne de Montpezat signe, au xiie siècle, un acte de donation à l’abbaye de Conques (Cartul., nº 535). Torna al testo ↑

[Note a p. 188]

i. sic. Torna al testo ↑

1. Gausbert I de Gourdon de Castelnau était en guerre avec son voisin Bernard, seigneur de Montpezat. Lorsque Raymond, fils de ce dernier, eut été gueri par sainte Foy, son père et ses frères, desireux de se debarrasser de lui, le livrèrent en otage à Gausbert, en garantie d’un arrangement qu’ils lui avaient proposé. Gausbert jeta le jeune homme en prison dans le château de Gastelnaude-Montratler, voisin de celui de Montpezat, à quelque distance de Gabors (Cf. Périé, Hist. du Quercy, I, p. 400). Torna al testo ↑

[Note a p. 189]

j. Hec est de qua... constituta deest B. Torna al testo ↑

1. Cant., vi, 8. Torna al testo ↑

2. Cant., vi, 3, 9. Torna al testo ↑

[Note a p. 191]

1. Vestiario sancti martyris (Stephani); il s’agit de la sacristie de la cathédrale de Cahors; cette église, consacrée en 1119, mais fortement remaniée au xiiie siècle, était dediée au premier martyr saint Etienne. Torna al testo ↑

2. Bernard II, évêque de Cahors vers 997, avait un successeur en 1028. (Cf. l. I, c. xvi). Gérald de Gourdon, qui ne monta sur le siège de Perigueux qu’en 1037, ne put donc se trouver, cette annee-là, à Cahors avec l’évêque Bernard, qui avait un successeur. Les mots de notre recit: Geraldo sub primis tirocinii auspiciis episcopo, pourraient laisser supposer que Gérald était coadjuteur de l’évêque de Perigueux, dix années avant de devenir titulaire de son siège. S’il en était ainsi, la concordance serait etablie. (Cf. Gallia christ., II, 1459). Torna al testo ↑

[Nota a p. 192]

k. Ici le chapitre est interrompu. C. Torna al testo ↑