Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[96 ro]

/202/ Francese →

[XVI]

De milite qui sanctę; sancte ms sanctę virgini in multis contrarius extitit.

Quam sepe fiat Christi miles et adhleta nobilis in hostes mitis, quamve nonnumquam terribilis, non precedentium librorum paginis plena relatione didicimus, cujus ultionis temperamentum plerisque profuit ad correptionem, nonnullis vero ad severiorem sera licet venit dampnationem. Celesti enim doctrina illa jam supernis civibus conformis edocta, [96 vo] utrorumque preceptorum bene norit observare instituta quorum alterum dicit: Non semper sis paratus ad vindictant, alterum vero: Redde retributionem superbis1, intonat. Inter utraque mediam sapiens virgo currens viam, manus sepe placabiles penitentibus ab ultione continet, indulto quidem venie tempore abutentibus ad feriendum laxat inremediabiliter. Et quos parcendo foverat, neglegentes feriendo acrius dampnat. Quorsum hęc actenus paucis advertite docebimus. Belloforte municipium2 multis fit notum, cujus ferus incumbator nomine Hector, quia Conchacensi vico nimis inheret et sanctę virginis terras corrodit usque ad radices, et majoris temeritatis conamine ausus, monachorum famulos gladio dimittit ad necem. Aderat namque dies illa sanctissima, quę gloriosę martiris triumphum referens, cunctis refulget veneranda. Ad hujus diei sollempnitatem ex diversis partibus multorum fit concursus populorum. Inter quos hunc etiam tyrannum contigit venire, non desiderio feriandę sollempnitatis, sed potius dominę suę, cujus incestuoso plus nimio ardens amore, eam sequebatur ubique. Quam, ut lenociniis cum ea posset frui colloquiis, in remotiori parte cęnobii duxit, ibique residere /203/ fecit. Verum quia ad tantę sollempnitatis gaudia innumera opulorum copia confluxerat, matronarum multa persona crevit quibus cedere oportebat omnimodis, presertim cum et genere forent clariores et bonore potenciores. Quas ille cecus amore et inanibus procul arcebat et interdum pugnis celebat. Cujus improbam arroganciam milites excubias celebraturi indigne ferentes, ad ei resistendum facto agmine ruunt, pugnisque in eum deseviunt, ac mutuis colaphis vicissitudinem injuriarum reddunt. Hanc inter seditionem nefariam tumultus exoritur populi, edesque sacrę clamoribus confunduntur attonitis. Ad hęc tam crudelia mala reprimenda, monachis menti succurrit sanctę virginis majestatem a sacrario exponere, et graviori pugna Erinis, quę maxima est Furiarum; furiandum S. Furiarum, deseviebat (sic) inferre. Quod dum factum fuisset, virtutę [97 ro] sanctę martiris ille furor concidit, ac sine mortis periculo membrorumque detrimento congressus ille quievit. At ille sceleratissimus lanio videns suam retroferri nequitiam, viperea bile tortus et ira, clanculum cum suis monasterium egreditur, equosque adversariorum a stabulis furtim extrahens, ad sua fugiendo; fingenda S. fugiendo duxit, quos postea licet invitus reddidit. Inter hujus igitur tumultuosę seditionis pugnam, quod mirum acciderit oportunum nobis videtur memorandum. Ad sedandum tanti mali nefas, sanctę virginis, ut diximus, delata fuit aurea efigies, cui de collo Dominica iconar auro eboreque eleganter celata pendet. Quam impulsu irruentium in sese pugnatorum quidam manum super sanctam effigiem iniciens, ipsam iconam nescius arripuit, et a collo imaginis in terram projecit. Nec mora, ut ad noticiam bajulorum venit, nimium merentes onus sanctum sacrario recondunt. Deinde pacato tumultu accensisque luminaribus loca omnia evertunt, ac membratim discerptum Dominicum vultum per pavimentum legunt, ac in conclavi reponunt. Peractis vero sollempnibus misteriis, ante mensę refectionem rursus discerptę iconę membra revisunt, totum hujus infortunii crimen in sanctę Fidis obicientes incuriam neglegentem. Tamen convulsa membra /204/ anxiis mentibus accipiunt, ac super ipsam crucem opere polito consertam reverenter ponunt. Cujus figure fabricam ille conjungere post eorum discessum non distulit, qui templum corporis sui jussit frementes Judeos solvere, quod ipse poterat post triduum reedificare1. Hac potestate preditus supernus artifex, per merita suę militis Fidis diruta membra ita corpori compegit, ut nulla impositione potuerit inveniri male choerens cicatrix. Sed quia ut nobis visum est, cum de reedificatione sui corporis Salvator noster loquęretur, nullam clavorum mentionem fecerit, ideo fortassis in hujus suę imaginis reformationem clavellorum quibus crux heret redintegrationem pretermisit. Scimus namque quia per inpotenciam non contigerit, cum majora agere potuit. Quo postmodum [97 vo] comperto, seniores inmenso perfunduntur gaudio, tantoque lęti de munere, epulis vacant cum gratiarum actione.

Si quis vero nosse studuerit quid de eo actum sit, cujus fastuosa arrogantia hoc accident, sciat illum in illicito incestu deprehensum, a propria uxore natisque turpiter abjectum, ac per diversa regionum lustra vagum more Caïn ac profugum, infelicem per multas miserias et obprobria egisse vitam. Tale conmertium nequitię suę ei sancta Fides in maiuscoletto in S. Fides restituit, cui non solum in hoc celesti opere, verum etiam in multis offensionibus injurius semper extitit.

Torna su ↑

[Note a p. 202]

[XVI]. S. C. Torna al testo ↑

1. Psal. xciii, 2. Torna al testo ↑

2. L’abbaye de Conques avait, depuis 838, d’importantes possessions à Flagnac et dans d’autres territoires voisins de Belfort. Torna al testo ↑

[Nota a p. 203]

r. imago crucis add. ult. S. C. Torna al testo ↑

[Nota a p. 204]

1. Matth. xxvi, 61. Torna al testo ↑