Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

2º Recits speciaux au Codex Reginae Sueciae

/231/ Francese →

[II]

De quadam puella simile miraculum.

Nuper quidem quedam juvenis puella simili passione affecta, parentum cura ac industria ad sanctę Fidis comprobanda merita, vere enim exinde preconia audierant qui certa fide experiri temptant, ad nos est usque perducta /232/ expetente nostre virginis suffragia. Quo vero loci cum nonnullis diebus in eadem debacchacione persisteret, ubique delitesceret, frequen[ter] fugę latibula quereret, sociorum destituitur solatio, forte enim tedio ut fit plerumque in talibus affitiebantur, ideoque celesti medicinae medicamentum relinquunt. Porro autem in tantum seviebat, quod quandam mulierculam quę sibi affinitatis gratia jungebatur, abire compulit, quoniam, ut ipsi sepe vidimus, ex proinvisu1 adveniens lapidibus eam moliebatur obruere, ita quoque prorsus omni sodalitate nudata, tormentis quamplurimis sese afficiens, saltus rupium circumcirca discurrens nutu divino interdum ad ecclesiam redire cogitur. Adveniente igitur sabbato quod secundum Pascha antevenit, cum infra sacrarium paulum daret membra quieti, angebatur enim tristi labore, totiusque corporis debilitate confestim cunctis coram astantibus sanguinem evomens velut mortua solo tenus prosternitur.

Cumque sic tamquam quiescens quiesceret, acclamatur ab omnibus, conclamatur a nobis sanctę Fidis interventu saluti esse restituta. Quibus quasi excita vocibus, e humo protinus elevatur ac expansis ad celum manibus, dirę vocis spiritum emittens horror fiebat universis, sic quoque quod qui prius ceperant lętari, tamquam confusi ceperunt tristari. Dum ergo diucius ita itaque seviendo seviret, continuo e sacrario eicitur, nemo enim vim ejus sevicię ferre poterat, quoniam ceperat in inmensum frendere, tandemque ad se rediens, in parte ęcclesię cum plerisque resedit, de sua gaudens sospitate. Sepe autem numero inmundus spiritus dum exiit, quosdam ut hanc extra se abducere non expavit. Cum sic certe alachri animo letatur, statim sibi videtur dignum quod sacrarium repetat, sanctęque virgini gratantes laudes referat. Ergo veniens ad portam quę crates ferrea dicitur, clausam seris, ut sępe contingit, invenit. Dum autem intimi cordis oratu sanctam Fidem invocat, protinus celesti nutu janua aperitur, duplicique miraculo cunctus gaudens /233/ populus, celebre suscipit festum pro posse ac viribus. Nos, iuquam, letantes laudamus Regem glorię, qui tot miraculis famulam suam non destitit clarificare, quam etiam dum scribo, nostro in vico morari non dubito.

Torna su ↑

[Nota a p. 231]

[II]. V. Torna al testo ↑

[Nota a p. 232]

1. En note: ex improviso. Torna al testo ↑