Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/48/

46. Æcclesia de Tanavella.

1058.

A primevo nempe exordio orthodoxse Christi æcclesiæ, ab ejus catholicis primis fidelibus nutu Dei ipsa crescente, primitus templa divino cultui mancipata ad honorem summi regis Jhesu Christi constituta sunt. Post hæc vero, a sanctorum patrum studiis et quibusque probabilibus et primoribus viris mos inolevit ut per orbem terrarum multiplices fundarentur basilicæ quas propriis rebus ditarent, in quibus saluti animarum consulerent et dignas laudes creatori Deo referrent. Hoc ergo pulcrum et salutare exemplum tocius christianitatis filii sibi ad consuetudinem assumentes et usque in hodiernum diem hanc observantes, diatim templa Deo edificare non cessant, diatim ea multiplicibus honoribus, id est prædiis, palliis, gemmis preciosis et omni pulchritudine auri atque argenti decorare et sublimare non desistunt, adeo ut ecclesiasticus ordo clericorum vel monachorum ibidem omnipotenti patre famulantium sibi in omnibus sufficiat. Præterea notum sit omnibus in Christo tam futurorum quam præsentium fidelium personis qualiter ego Rotbertus Rotenensis urbis comes, cum dilecta matre nomine Phylippia, quandam ecclesiam quatuor mansorum fundo præditam, quæ sita est in comitatu Arvernico, in villa quæ nuncupatur Tanavella, cum omnibus appendiciis utilitatibus suis, ad monasterium quod dicitur Conchacense, ubi maxima virgo et martir Fides ab Agenno urbe illuc translata cum beato martyre Vincentio quiescit et ubi Odolricus abbas preesse videtur, dedimus et concedimus, tali videlicet ratione ut, quamdiu in hac carne manentes, oratio pro nostra salute ibi agatur, et post obitum nostrum memoria animarum nostrarum perpetualiter a congregatione præfati monasterii habeatur. Ad illam autem donationem confirmandam conscribi fecimus hanc testificationis cartulam, ut nulla posteritas generationis nostræ aliquam donationem vel hereditatem ulterius in supradicta ecclesia possideat. Ut autem hæc donationis cartula fixa et stabilis perpetuo permaneat, sub testibus veridicis consignare eam jussimus quorum nomina cum signis subscripta adesse cernuntur. Si /49/ quis vero adversus hunc librum testimonii, absit quod, venerit aut eum infrangere vel inquietare temptaverit aut ullo modo perficere valeat, omnis catholicus fidelis interdicat et tale nefas fieri pro salute animæ suæ prohibeat, ne id membrum diaboli hoc nefande scelus perpetrare præsumat.

Texta est ergo hæc donationis karta anno dominicae incarnationis millesimo quinquagesimo octavo, regnante Ehenrico rege. — S. Rotberti atque Phylippiae matris ejus qui hanc donationem fieri jusserunt et firmaverunt et testes firmare rogaverunt. S. Willelmi comitis.