Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/135/

153. Villa de Bautone in Severiagense.

882, 21 juillet.

Sacrosanctæ æcclesiæ sancti Salvatoris Conchas monasterii, ubi Bego abba praeesse videtur cum monachis ibidem Deo /136/ famulantibus. Quamobrem ego Bernardus, gratia Dei comes, et uxor mea Hermengardis cedimus ad ipsa casa Dei qui est constructa in bonore domini et salvatoris nostri Jhesu Christi seu et sancti Petri apostolorum principis ceterorumque sanctorum quorum ibi reliquiæ conditae sunt, ubi Bego abba praeesse videtur cum monachis ibidem Deo servientibus cedimus cessumque in perpetuum esse volumus, pro amore Dei vel æterna retributione, ut nobis ipse pius et misericors Dominus veniam in futurum procurare dignetur, hoc sunt res nostras proprias qui ex alode parentorum meorum justissime mihi obvenerint, qui sunt sitas in pago Rutenico, in vicaria Severiacense, hoc est villa nostra qui nominatur Bautone, cum mansis, campis, pratis, pascuis, silvis, exiis et regressis, cultum et incultum, aquis aquarumque viæ decursibus, omnia et ex omnibus, quantumcunque ad ipsa villa aspicit aut aspicere videtur, quod nostra juste cernitur et possidetur, in integrum cedimus ad ipsa predicta casa Dei suisque servientibus jure proprio; eo videlicet modo, ut dum ego vivo, ipsas res usufructuario michi liceat possidere, et annis singulis in vestituram ipsum decimum → Gloss. decimum ad ipsa casa Dei persolvam. Post obitum vero meum, quandoque Domino placuerit, ipsas res cum omni integritate ad ipsa casa Dei suisque servientibus absque ulla contradictione revertant. Et hoc placuit nobis inserere ut, si ullus rector aut abba de ipsa casa Dei de stipendia fratrum ipsas res abstraere aut beneficiare alicui voluerit, ad proprios parentes meos ipsas res revertere faciant, absque ullo homine contradicente. Et si, post hodiernum diem, ullus heres noster aut aliqua immissa persona qui contra hanc cessione ire aut agere aut inquietare presumpserit, quod petit vindicare non valeat, sed componat ad rectores ipsius monasterii tantum et alium tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valuerint, sed presens cessio ista a nos facta omnique tempore et stabilis valeat perdurari, stipulatione quoque pro omni firmitate subnixa.

Facta cessione ista in mense julio, xii kalendas augustas, anno vii regnante Karolo rege Francorum et Longobardorum, — Signum Bernardi gratia Dei comiti. S. Hermengardis uxore ejus qui hanc cessione fieri vel affirmare rogaverunt. Signum Deodato. Signum Rigaldo. S. Aimarico. S. Teudrico. S. Hugbaldo. /137/ S. Bladino. S. Eralio. S. Bernardo. S. Ymmone. S. Arrado. S. Leotardo. S. Dadone. — Hugbertus rogitus scripsit.