Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/184/

218. De Borranio.

960, août.

Locum sacrum sancte Dei æcclesiæ qui est situs in pago Ruthenico, in vicaria Ferraricense, ubi sancta Fides vel sanctus Vincencius tumulati consistunt. Venerunt jam predicti elemosinari Aldigrimus, Addraldus et Regibaldus et Oddo et Eliseus et Alterius donaverunt, pro anima Aldigrimi, duas denariadas → Gloss. denariadas de vinea; et sunt in pago Ruthenico, in vicaria Dunense, in loco qui vocatur Borranio; et habet fines: de tres latus terra ad ipsos infantes illius, de quarto vero latus vinea Alterio. Quantum ab istas fines concluditur totum et abintegrum cedimus vel condonamus ad ipsa jamdicta casa Dei, ut post hac die teneatis vel possideatis et faciatis exinde quicquid facere volueritis, sane; ut post hodiernum diem neque Adraldus neque Regibaldus neque Oddo neque Eliseus neque Alterius isti elemosinari neque ullus de propinquis suis vel amissa persona inquietare voluerit, hoc ei non liceat facere, sed faciant sicut lex est.

Facta carta donacione ista in mense augusto, anno vi quod Loterius rex cepit regnare. — S. Adalrado et Regibaldo et Oddono et Eliseo et Alterio qui donacione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Adraldo, Regibaldo, Oddono, Eliseo, Alterio.