Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/242/

306. De Stagnio.

Vers 929, janvier.

In Christi nomen placuit atque convenit inter virum venerabile Johannæ abbatæ seu cuncta congregatione sancti Salvatoris Conchas monasterio ut ad alico homine nostro nomen Aldefredis eis de rebus nostris per prestariam → Gloss. prestariam aliquis concedere debuimus, quod ita et fecimus, hoc est mansus noster qui est in ministerio Rotenulense, in loco que dicitur Stagnio ubi Martinus visus est manere, cum vineis, cum pratis, pascuis, silvis, garricis → Gloss. garricis, aquis aquarum vias decursibus, quantum ad ipso manso aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum per prestarium tibi concedimus diebus vite tue ad excolendo vel edificando, per solvendum per singulos annos ad partibus monasterii quatuor denairatas → Gloss. denairatas de cera ad ecclesiam Dei, diebus vite tuæ; nichil aliut tibi requirimus. Et si de ipsum mansum negligens fueris, facias exinde sicut lex est. Et si ipse abba vel ejus monachi sed hanc prestariam abstradere voluerint, hoc eis non licitum est facere, set similiter sicut lex est faciant, sed presens prestaria iste a me facta omnique tempore firma permaneat.

/243/

Facta prestaria ista die sabbato, in mense januario, anno x1 regnante Karlo rege. — S. Johanne abba, hanc prestariam recognovit, Astario preposito, Amalvino decano. Niguarius sacrestanus, Guitbaldus custus æcclesiæ, Bename cellarius, Adraldus portarius → Gloss. portarius pauperum → Gloss. portarius, Rodgerius porterius pauperum, Sigmarus monachus, Guitmarus monachus, Guitbertus monachus, Stabiles monachus, Grimardus puer, Begone puer, Adraldo, Autbertus puer, Eldricus puer. — Hictor clericus scripsit.

Torna su ↑

[Nota a pag. 243]

1. Le copiste a oublié ici plusieurs chiffres romains. Torna al testo ↑