Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/288/

389.

1065, novembre.

In Dei nomine. Ego Bernardus Willelmus donator sum ad domum sancte Fidei cenobii, cujus corpus est in ipso monasterio in Concas. Per hanc mee donationis scripturam dono ibi modiatam → Gloss. modiatam unam vinearum cum ipsam terram, et in alio loco pecias duas de vineis cum terris, ibi sunt edificantis meum proprium, advenit michi per comparacionem → Gloss. voces → Gloss. comparacionem sive per qualicunque voces. Est denique predicta omnia in Minorisse comitatu, in campo Bagies, in loco vocitato ad ipso Collo de Excollatis. Sunt namque affrotaciones de jam dictis vineis cum terris: a parte vero oriente in vineis cum terris sancti Benedicti cenobii, a meridie in vineis cannonice sanctæ Mariæ civis Minorise, ab occiduo atque a circio in vineis de Reimundus Suniarii sacerdoti sive in vineis de me donatore vel in ipso Collo de Excollatis. Quantum iste affrontaciones circumeunt vel ambiunt, sic dono ibi ad domum sanctæ Fidei prefate super nominatas vineas cum terras ab omni integritate, cum ingressibus et exitibus earum, propter Deum et remedium anime meæ, ad suum proprium alodum. Et est manifestum quod, si ego donator aut alia qualibet persona hominis tam majoris ordine quam minoris vel utrisque feminio sexu istam cartam donationem inquietare voluerit, ad nihilum deveniat ejus presumpcio, sed componat ibi ad prescripte sancti Fidei induplum cum omnes ejus immeliorationes, et deincebs istam cartam donationem firma et inconvulsa persistat nunc et in evum.

Facta est donatio hec pridie nonarum novembris, anno vi Franchorum regis Philippi. — S. Bermundus Willelmi ego qui hanc donationem fecit scribere et manu mea proprie libenter firmavit firmarique eam rogo. S. Mironus Alarici, Bernardus Berengarii. — Miro levita → Gloss. levita scripsit.