Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/302/

409. De Ancles.

899, septembre.

Locum sacrum sancta Dei æcclesiæ qui est constructus in honore domini nostri Jhesu Christi et sancti Salvatoris seu genitricis ejus et sancti Petri clavigeri, hubi sanctus Vincentius et sancta Fides gloriosissime conditi sunt, super alveum Dordonis, in loco qui vocatur Conchas. Venerunt elemosinarii Hugoni, Arnaldi, Bladinus, Remigius, Abbo, et donaverunt unum mansum sancti Salvatoris et sancta Fidæ, pro anima Hugono; et est ipse mansus in pago Rutenico, in vicaria Dunense, in villa quæ dicitur Ancles. Quantum ad ipso manso aspicit vel aspicere videtur, totum et abintegrum dono sancti Salvatoris vel sancta Fide, in tali vero racione quæ monachi teneant ipsum mansum. Sane si quis ego, inmutata voluntate mea, aut ullus de heredibus vel propinquis meis aut ulla amissa persona qui contra donatione ista ulla calumpnia jenerare voluerit, hoc eis non liceat facere, sed faciunt quod lex est.

Facta carta donatione ista sub die marcis, in mense septembrio, anno i regnante Karole rege. — S. Arnoldo et Bladino et Regio et Abbono qui carta donatione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Hictori, Guilaberti, Adalgeri, Hugoni, alii Hugoni. — Benedictus scripsit.