Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/304/

412.

1008, janvier.

Domino magnifico domino Deo et sancti Salvatoris et sancta Fide emptore et ipsos monachos. Ego enim, in Dei nomen, Ictor et uxor sua venditores, juxta textum vendicionis constat nobis vendo, quod ita et vendo, trado, quod ita et trado, hoc est alodus meus unus boscus cum ipsa terra; et est ille boscus cum manso ubi Aldebrandus mansit, quantum ad ipso manso aspicit vel aspicere videtur, quistum vel adquirendum est, totum et abintegrum vobis cedo vel vendo; unde accepi de vos precio de presente, sicut inter nos et vos benet complacuit atque convenit, hoc sunt in argento aut inter res conpreciatas valentes solidos i, et de ipso precio retro nos non remansit indebitum, et pro ipso precio manibus vobis trado habendi, donandi et faciendi in omnibus quicquid facere volueritis, sine ullo contradicente sane. Si quis nos, emutatas voluntates nostras, aut ullus de heredibus vel propinquis nostris aul ullus homo per ullo quoque injenio aut ulla amissi persona qui contra carta vendicione ista ire aut agere vel inquietare voluerit, nulla tenus vindicet, set insuper conponat tantum et alium tantum quantum eo tempore ipse boscus et ipsa terra melioratus valere poterit in duplum sit vobis redditurus, et quod petit non vindicet, sed presens vendicio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa.

Facta carta vendicione ista die lunis in mense januario, anno xii regnante Rodberto rege. — S. Hictore et uxore sua qui carta vendicione ista scribere vel adfirmare rogaverunt. S. Hictore, Adalgerio, Aimono, Bladino, Hugono. — Oddo rogatus scripsit.