Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/328/

453.

Vers 1120.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod dominus Petrus Pampilonensis episcopus, volens proficisci Jherosolimam, ccc Moabitinos → Gloss. Moabitinos comisit B. Conchensi abbati. Major vero pars comissa est R. De Monte Jurato cuidam fratri, postea, veris indiciis, Moabitinos recuperavit. Raimundus autem pro salvetate fratri suo nomine W. partem sibi comissam comendavi, sed minime recuperavit. Quapropter dominus episcopus a domino papa Pascali utrosque excomunicare fecit. Verum et R. de monasterio exiit nec est reversus donec, per fideles quosdam amicos redditis inde xii unciis, ab eodem domino episcopo est absolutus. Hac de re in concilio Tolosano dominus W. successor ejus super abbatem questus est, et discussa causa nil culpe super ipso remansit. Postremo prefatus abbas, Pampilonam ad consecracionem veniens, iterum a domino presule S. et canonicis interpellatus est. Qui, reddita de singulis ratione, recognoverunt nil culpe super abbate remansisse, sed super ipsum qui fraudulenter detinet aurum. Hoc ideo memorie traditur ut in posterum prenominatus abbas innocens cognoscatur qui præ ceteris sui ordinis S. Pampilonensis ecclesie extat fidelis.

/329/ Hujus diffinitionis testes sunt: S. Pampilonensis episcopus cujus hoc signum ✝, et S. prior ejusdem ecclesie, Stephanus archidiaconus, B. operarius, Austorgius, W. La Censis, Rigaldus, Christophorus, W. De Gusquiza, Donatus elemosinarius, et omnes alii istorum inteporanei, postremo vero frater Aimericus.