Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/354/

487. [De Columbers.]

Vers 1108.

In Dei nomine. Ego Gerardus de Turre, pro salute et redemptione animæ mæ et patris mei Gerardi atque matris meæ Adalais, cum consilio et voluntate uxoris meæ Amilinae et filiorum meorum, dono Deo et sanctæ Fidi gloriosæ virgini et martiri de Conchis necnon Bonefacio abbati monachisque tam præsentibus quam futuris ejusdem loci illum meum jardinum, id est viridarium, totum ab integro quod est situm juxta ipsum monasterium beatæ Fidis Columbariensis in perpetuum habendum et possidendum ad usum monachorum ibi Deo servientium. Hoc autem facio ductus amore Dei et beatæ Fidis atque precibus domine meæ Adelse comitisse.

S. Gerardi et filii ejus Simonis qui fecerunt hanc donationem. S. Adele comitissae. S. domni Teotbaldi comitis filii ejus. S. Barnererii. S. Radulfi. S. Arberti præpositi. — Facta quarta ista regnante Ludovico rege Francorum.