Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Appendix

1º Récits spéciaux au Codex Conchacensis

/225/ Francese →

n. 22 nell’ed. Robertini [II]

XXVI. De milite qui terram sanctae Virginis devastans gladio occubuit.

Nunc quoque, quia martyr gloriosissima multifarię mira facere non desinit, licet amor tantę virginis ab ariditate nostri ingenioli vix tenuem guttam elicere possit, ejus innixi suffragiis ad officium enitimur consurgere scriptoris. Tanta enim dulcedo inest operibus ejus, ut veluti summis deliciis interior animus auditu delectatur, et quo inagis capiuntur, eo tantum avidius pro dignitate facti appetuntur. Refulget enim in ejus actibus et ammirabilis virtutum splendor, et magnę sanctitatis cęlsitudo, necnon et plurimorum evidentissima correptio.

Quis enim tam obtusi pectoris quem non moveant ad pęnitudinem malorum hęc quę narro? Raptor illicita perpetrans, districto punitur judicio, quem nisi clarissimorum principum, ut duximus, redimeret obsecratio, sancta virgo eternę voraginis detruderet in baratro1. Sed quia hic quem narratio expectat nullius suffragii ope exigentibus meritis protegitur, paenas quas meruit crudeliter luere cogitur. Hunc namque Arnaldum, de quo nobis sermo oritur, in pago Agenensium degere certum multis tenetur, qui terras a nuru sua sanctę Fidi traditas proprię ditioni sevus pervasor vendicare non obhorruerat. Et ut tantę perfidię cumulum aggereret, quicquid sancta virgo circa eum possidebat hostiliter diripiebat, predamque ducens omni subpellectili spoliabat. Quin etiam Sancti Micahelis ecclesiam in colle Caliaco sitam sanctęque virgini propriam2, fastu superbiae tumens, /226/ temerarie intrans, congesta ibi sub tutela sanctę virginis vina invadit, et suis in promptuariis sacrilegus infundit. Unde frater nomine Deodatus1, qui locum illum gratia oboedientię servabat, nimium mestus, abbati ceterisque senioribus innuit et ut inde sanctam Fidem invocent blande suggerit. Et quia ei instantior cura circa sollicitum pectus incumbebat, sequenti nocte per soporem vidit sibi sanctam patronam assistere, ac talia roseo ore proferre: Nil moveare animo neque contristare, quia Dominus vestris motus precibus salutem vobis prestabit, destructo hoste protinus. At ille lętus de visionis confortatione, cuncta quae sibi per somnum dicta fuerant mane intimat fratribus quos sollicitos fecerat de illatis importunitatibus. Nec mora, illum premissum Arnaldum, nescio quo tendentem cum suis inter noctis crepuscula, super eum ignoranter irruentem, Isarnus qui ob inimicitiam tota nocte in insidiis latuerat conspexit, plurimisque vulneratis, reliquis vero captis, ipsum ad devastatam sanctę Fidis possessionem pro munimine fugientem a tergo insequitur, atque ibidem digno Dei judicio gladio truncavit, ubi pro malefactis mors ibi parabatur infelix. Sic quondam miserabilis Jezabel, futura canum injecta preda, vineam Naboth tepido cruore infecit2, quam fraudulenter extincto domino diripere nequissima presumpsit.

Torna su ↑

[Note a p. 225]

[II]. C. Torna al testo ↑

1. Allusion au récit qui fait l’objet du fragment precedent. (Cf. l. IV, c. viii). Torna al testo ↑

2. Le Cartulaire fait mention (nº 49) d’une église de Sainte-Foy-les-Cailles, qui existe encore auprès du château de Penne (commune et canton de Penne, arrondt de Villeneuve, Lot-et-Garonne.) Torna al testo ↑

[Note a p. 226]

1. Ce Deodatus est mentionné sous le nom de Deusdet, au début du chapitre suivant du Codex Conchensis: c’est le ch. xxiii du IVe livre. Torna al testo ↑

2. Cf. IV Reg. ix, 33, 36. Torna al testo ↑